— 181 —

dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices praecipiunt ut alia
primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam
prudentem, quam fabrum aliquem format.       Et vero, si methodum geometricam in vitam agendam im‐
portes,
      nihilo plus agas,
quam si des operam ut cum ratione insanias:

et tamquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas,
occasio, fortuna, per amfractus vitae recta pergas. Methodo autem
geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in
orationem acutum admittere, nec nisi ante pedes posita com‐
monstrare; auditoribus tamquam pueris nihil nisi praemansum
in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione pro
oratore doctorem agere. Et sane demiror qua ratione isti, qui
tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant,
unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Iam, si
ita diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus: in quo
tantum ordinem hactenus doctissimi viri tantamque dispositionis
contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quo‐
dammodo, et secunda excipere animadvertant; ita ut quae poste‐
riore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire
et fluere videantur. At hercule Demosthenes quid aliud totus
est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhe‐
torum iudiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in
eius perturbato dicendi ordine omnis enthymematica dicendi vis
tamquam catapulta intendatur. Is enim de more proponit argu‐
mentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem,
quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit,
ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum
similem rationem inter id quod assumit et quod proposuit in‐
tendit, ut eius eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa,
graviora.       Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione
usam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis
operam non agnoverint. Non enim ea quarta mentis operatio
est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis
Vico AntNic 181