— 60 —
      Nihil igitur impediat quod novarum opinionum demum
sectator, assertor, atque probator habear, si quippe
accusatores mei penitius intueantur, videbunt non
esse antiquam opinionem, quae aliquando nova non
extiterit, sicut et haec ipsa cui nunc innitor, haud ita
— 61 —
hoc tempore recens est et apud eos qui minus intelligunt
contemptibilior, ut aliquando non habita fuerit
antiqua, et apud naturae rerum peritiores probatissima.
Nemo servus non ex antiquis regibus, nemo regum
non ex antiquis servis, quandoquidem ita res
hominum longa aetas atque fortuna permiscet. An
non similiter circa obscuras, et illustres existimabimus
opiniones? Hinc mihi, quantumvis in radice
obscuram atque salebrosam faciem contingat inspicere,
probabitur certe planta sicuti tandem nobilissimae
arboris specimen, illustriumque fructuum ordo
delitescet, et ubi de principiis labor extitit, de fine
gloriosior fructus tanto quidem excellentior habeatur,
quanto singularius quippiam in veritatis semita perpaucorum
attrita pedibus molimur enixius: ut inde
exoptatius emergat quod longis maioribusque tenebris
oppressum fuerat atque circumventum. Quod si ita,
cur nobis vitio vertetur quod augustiore lumine duce
ab Aristotelis familia deficiamus, eque vulgaris philosophiae
veluti turba in quandam quasi solitudinem divertamus,
si quando eidem Aristoteli a veritate descivisse,
atque magnis sapientiae parentibus ducibusque
praestantissimis degenerasse et defecisse licuit? Quod
si fallacis sensus opinionisque favore, et argutuli sophismatis
industria, nec non malesuadae fidei imbecillitate
ad tot, atque tantos errores intrudendos
temporum iniuria viam sibi stravit, et aedificium vastum
magis quam robustum velutique quoddam propugnaculum
apparavit: cur non credam me saniore
— 62 —
magisque regulato sensu, vivis efficacibusque demonstrationibus
et ipsiusmet sese explicantis naturae vocibus
verum ingeniis nostris exorientis luminis fulgorem
praenunciare, indicare, aperire: ut pateat quam
probatum, verum, constans, firmumque sit quod proponimus
et commendamus, quamque alienum, inconstans,
et infirmum, suoque ipsius pondere ruinosum
quod negamus atque despicimus, si in rerum natura
nil hoc magis potest esse dissonum, illo vero nihil
undique magis potest esse consonum: quantumlibet
enim sub sylenis merces preciosissima occultetur, sub
ipsa tamen apparenti impossibilium assertionum facie
divinum illud veritatis specimen sublatescens, quod vilissima
credendi consuetudo in multicurva obliquaque
speculi superficie contortum intuetur, in apertum,
amotis ipsis fallacibus intermediis, evadat.
Bruno Acr 60-61-62