— 179 —

iv

De ingenio

«Ingenium» quid — «Acutum» et «obtusum» unde dictum — «Ingenium»
      et «natura» idem — Ingenium propria hominis natura — Unus homo
      videt rerum commensus seu proportiones — Deus naturae artifex,
      homo artificiorum Deus — Cur «scitum» pro «pulchro» dictum —
      Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae — «Inge‐
      gneri
» cur sic dicti.       «Ingenium» facultas est in unum dissita, diversa coniungendi:
id «acutum» Latini, «obtusumve» dixerunt: utrumque ex geome‐
triae penetrabilibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tam‐
quam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat;
obtusum vero, quia tardius res intrat, et res diversas, uti duas
lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a
basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum
quod ocius diversa coniungat. Porro «ingenium» et «natura»
Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit;
quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid
deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut
natura gignit physica, ita ingenium humanum parit mechanica,
ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe
unde scientia, et inde «scitum»: quod non minus eleganter
«ben inteso» et «aggiustato» Itali vertunt. An quod scientia ipsa
humana nihil aliud sit nisi efficere, ut res sibi pulchra proportione
respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Et ideo
geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum
exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, «ingegneri» Italis
appellantur.
Vico AntNic 179