— 178 —

iii

De memoria et phantasia

«Memoria» quid — Quid «reminiscentia» — «Phantasia» eadem ac «me‐
      moria» Latinis — Hominis fingere nihil praeter naturam datur — Cur
      musae Memoriae filiae.       «Memoria» Latinis, quae in sua penu per sensus percepta
condit, quae «reminiscentia», dum promit, appellatur. Sed et fa‐
cultatem, qua imagines conformamus, et «phantasia» Graecis, et
nobis «imaginativa» dicta est, significabat: nam quod nos vulgo
«imaginari», Latini «memorare» dicunt. An quia fingere nobis
non possumus nisi quae meminimus, nec meminimus nisi quae
per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, quid aliud plantae
aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam:
nam isti hyppogryphes et centauri sunt vera naturae falso mixta.
Nec poëtae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non
sit, excogitarunt; sed de medio lectam supra fidem extollunt,
et ad eam suos heroas conformant. Quare musas Graeci, quae
phantasiae virtutes sunt, Memoriae filias esse suis fabulis tra‐
diderunt.
Vico AntNic 178