— 177 —

ii

De sensu

Latinis omnia mentis opera «sensus» — Et haec erat Ethnica metaphy‐
      sica — Contrarium docet metaphysica Christiana.       Latini «sensus» appellatione non solum externos, ut sensus
vivendi, ex. gr., et internum, qui «animi sensus» dicebatur, ut
dolorem, voluptatem, molestiam, sed iudicia, deliberationes et
vota quoque accipiebant: «ita sentio», ita iudico; «stat sententia»,
certum est; «ex sententia evenit», uti desiderabam; et in formulis
illud: «ex animi tui sententia». An igitur, quia antiqui Italiae
philosophi opinati sint mentem humanam nihil percipere nisi
per sensus, ut Aristotelaei; vel eam non nisi sensum esse, ut
Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac
purissimum, ut Platonici Stoicique existimarunt? Et vero Ethni‐
carum sectarum nulla, quae mentem humanam omni corpulentia
puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse pu‐
tarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus
sit. Sed nostra religio eam prorsus incorpoream esse docet: et
nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus
organa moventur, per eam occasionem moveri a Deo.
Vico AntNic 177