— 176 —

facimus. Igitur arithmetica, geometria, earumque soboles me‐
chanica sunt in hominis facultate; quia in iis ideo demonstra‐
mus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt.
Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et
expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo
purissimus actus sit.       Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum
homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines,
et verum humanum gignat, ita Deus intelligendo verum divinum
generet, verum creatum faciat. Ita ut quod nos vernacula lingua
improprie dicimus statuas et picturas «pensieri degli autori»,
id proprie de Deo dicatur esse omnia quae sunt «pensieri di
Dio».
Vico AntNic 176