— 175 —

CAPUT VII

i

De facultate

«Facilitas» unde dicta — «Animae facultates» eleganter in Scholis dictae.
      — Facultates sunt eorum, quae facimus — Sensus externi — «Olent»
      res, «olfaciunt» homines — Phantasia — Sensus internus — Intellectus
      verus — Arithmetica, geometria et mechanica sunt in hominis fa‐
      cultate — Physica in facultate Dei — Vera facultas in Deo — Ut vere
      omnia sunt «pensieri di Dio».       «Facultas» dicta quasi «faculitas», unde postea «facilitas»,
quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est
facilitas, qua virtus in actum deducitur. Anima virtus est; visio
actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter Scholae lo‐
quuntur, cum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum «ani‐
mae facultates» dicunt; sed elegantiam inquinant, cum colores,
sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Nam, si sensus
facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos au‐
diendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Eius an‐
tiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis
«olere» et «olfacere» vestigium extat: res enim «olere», ani‐
mans «olfacere» dicitur, quod animans odorem olfactu faciat.       Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum
imagines fingimus. Sensus internus item: nam advertendo vul‐
nus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla in‐
tellectus verus facultas est, quo, cum quid intelligimus, id verum
Vico AntNic 175