— 121 —

lector, qui tuo iudicio duceris, et ius esse tuum intelligis de
scriptore in alterutram partem iudicare. Sed nonne replicaverit,
id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum rem‐
publicam apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis
argumentum non est; ridicula enim et monstra novitate cen‐
sentur. Illud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego
tibi, lector, communique eruditorum iudicio virorum permitto,
a quibus profiteor me nunquam esse dissensurum. Nam id in
omni vita unum maxime formidavi: ne ego solus saperem, quae
res plenissima discriminis semper mihi visa est, ne aut deus
fierem, aut stultus. Sed idem obiecerit me satis rebus ipsis
ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subie‐
cerim; et de iis, tamquam in omnibus versatissimus, iudicia ro‐
tundo ore protulerim. Sed qui id obiicit, quae haec sint iudi‐
cia, quaeso, animadvertat: nempe, ut doctrina alia alii pro‐
sit vel obsit, et qua ratione obesse non possit; quod iudicio‐
rum genus, nisi qui
horum ... nihil egregie, praeter caetera>
      ... et tamen omnia haec mediocriter

studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. Nam ita com‐
paratum animadvertimus, ut qui in uno doctrinae genere omnem
adiunxerit animum omnemque vitam collocarit, eam artem
scientiamque caeteris praestare omnibus, et cuique rei optimam
esse existimet, et in quosvis alienissimos usus traducat: nostrae
forsan imbecillitate naturae, qua ex nobis nostrisque rebus de‐
licias facimus. Quare ne falsa iudicia protulerim, si de omnibus,
de eloquentia vereor maxime, quia profiteor. Haec dixi ad ob‐
tinendam mei muneris morumque meorum dignitatem; si quis
vero ipsis rerum momentis res ipsas reprehendat, gratias ei
habuero maximas, si me ab aliquo errore deduxerit; aeque tan‐
tas, vel si voluerit.
Vico NTNic 121