— 173 —

CAPUT VI

De mente

«Mens» Latinis idem ac nobis «pensiero» — «Mentem a diis dari» — Ideas
      a Deo in hominum animis creari — «Mens animi» — Intellectus agens
      Aristotelaeorum — Sensus aethereus Stoicorum — Daemon Socratico‐
      rum — Malebrancii doctrina arguitur — Deus omnis motus primus
      auctor — Unde mala? — Qui arbitrium hominis liberum? — In ipsis
      errorum tenebris lucet Deus — Cur metaphysica agit de indubio vero.       «Mens» Latinis idem quod nobis «pensiero»; et ab iisdem
«mens» hominibus «a diis dari», «immitti» dicebatur. Par igi‐
tur est ut qui has locutiones excogitarint, ideas in hominum ani‐
mis a Deo creari excitarique sint opinati; ac proinde «animi
mentem» dixerint; et ad Deum liberum ius et arbitrium animi
motuum retulerint, ut «libido», seu facultas quaeque desiderandi,
«sit suus cuique Deus». Qui peculiaris cuiusque Deus intel‐
lectus agens Aristotelaeorum, sensus aethereus Stoicorum, et
Socraticorum daemon esse videatur. Qua de re subtilissimi huius
tempestatis metaphysici multa ingeniosissime dissertarunt.       Verum si haec acerrimus Malebrancius vera esse contendit, mi‐
ror quomodo in primum Renati Carthesii verum concedat: «Co‐
gito, ergo sum
»: cum ex eo, quod Deus in me ideas creat, conficere
potius debeat: «Quid in me cogitat; ergo est: in cogitatione autem
nullam corporis ideam agnosco; id igitur quod in me cogitat, est pu‐
rissima mens, nempe Deus
». Nisi forte mens humana ita sit com‐
parata, ut cum ex rebus, de quibus omnino dubitare non possit,
ad Dei Opt. Max. cognitionem pervenerit, postquam eum
norit, falsa agnoscat vel ea, quae omnino habebat indubia. Ac
proinde ex genere omnes ideae de rebus creatis prae idea summi
Vico AntNic 173