— 151 —
Et infiniti sunt gradus tam infinitorum, quam infinite
parvorum. Et possunt adhiberi triangula communia inassignabilibus
illis similia, quae in Tangentibus, Maximisque et
Minimis, et explicanda curvedine linearum usum habent maximum;
item in omni pene translatione Geometriae ad naturam, nam si
motus exponatur per lineam communem, quam dato tempore mobile
absolvit, impetus seu velocitas exponetur per lineam infinite
parvam, et ipsum elementum velocitatis, quale est gravitatis solicitatio,
vel conatus centrifugus, per lineam infinities infinite parvam.
Atque haec Lemmatum loco annotanda duxi pro Methodo
nostra quantitatum incomparabilium
et Analysi
infinitorum
tanquam Doctrinae hujus novae Elementa.
Leibniz Tent 151