— 171 —

et per motus obiecta speculari opinantur. Atqui saepe homines
cerebro deminuti, et vivere, et moveri, et sentire, et ratione
feliciter uti observatum.       Sed et in corporis parte, ubi plurimum mucoris, sanguinis mi‐
nimum, ac proinde crassa tardaque sedere animum verisimile non
videtur. Mechanica enim in horologio docet rotas, quas spiritus
proxime movet, omnium tenuissimas ac mobilissimas esse: et in
plantis vitae sedes in semine est, et inde per truncum in ramos,
et per stirpem in radices diffunditur. An igitur, quia cor pri‐
mum omnium in generatione animantis extare, salire, ultimum
in morte motu et calore destitui observabant? An quia in corde
vitae flammam ardere opinarentur? An quia cum quis deliquio
intercipitur, qui cordis morbus est, quem nos Itali vertimus
«svenimento di cuore», non solum nervorum, sed etiam sanguinis
motum cessare viderent, eum «animo deficere» et «animo male
habere» putarent ac dicerent? et in corde principium animae
seu vitae, et in eo principium animi seu rationis esse arbitra‐
rentur? An quia sapiens est qui vera cogitat et iusta vult,
hinc in affectibus animum, in animo mentem posuerunt, quam
proinde mentem animi appellaverunt?       Certe fomites omnium animi perturbationum seu affectuum
sunt concupiscibilis et irascibilis appetitus: et sanguis concupi‐
scentiae, bilis irae vehiculum esse videtur; utriusque liquoris
sedes in praecordiis praecipua. Itaque ab animo pendere men‐
tem putarint, quia ut quisque est animatus ita cogitat, de iisdem
enim rebus pro diversis studiis alii aliter sentiunt.       Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum
pene dixerim, quam praeiudicia: praeiudicia enim nunquam
deleas, manente affectu; at, affectu restincto, detrahitur rebus
persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent.
Vico AntNic 171