— 117 —

cursu, saltu, pugilatu, pali iactu, disci pilaeque ludo, natatione
et balneis robusti agilesque fierent; nec ullam, quibus animos
excolerent firmarentque instituere cogitarunt?       Si de Graecis sermo sit, id in caussa fuit, quia unus philosophus
absolutissima studiorum universitas erat. Graeci namque sua ute‐
bantur lingua, et ea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut
non solum ad omnia in medio civilis vitae posita, sed abditis‐
sima scientiarum et artium elegantissimis vocabulis significanda
aequa venere et felicitate perducerent. Leges autem ipsi ma‐
gis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere.
Quibus rebus tantum ceteris se gentibus praestare existimabant,
ut illa fastus plena interrogatione uterentur: — Graecus es, an
barbarus? — quasi omnium orbis terrarum gentium ipsi dimidiam
et meliorem partem valerent. Cumque haec ita essent, et prae‐
terea unam philosophiam, omnium scientiarum et artium pa‐
rentem, obstetricem, alumnam excolerent, et de ea, non tam
aliorum authoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent:
commode unusquisque philosophus res divinas atque humanas
omnes sibi subiiciebat, atque ab eo uno auditores, quicquid in
republica sciri oportebat, perdiscebant.       Romani autem, quamquam lingua praediti, quae externas
haberet origines, eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vo‐
cabulorum,
... quae graeco fonte cadunt, parce detorta,

quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare
mallent. Et quamquam leges bona ex parte a Graecis acce‐
pissent, quia tamen ad suae reipublicae formam sapientissime
accommodarunt, eo pacto proprias effecerunt. Effectu itaque
Romani, quod ad linguam et leges attinet, Graecis exaequa‐
bantur. Sed hoc Graecis minus universitatibus egebant, quia
in una iurisprudentia sapientiam, ut diximus, collocarunt, eam‐
que ipsam usu reipublicae edocebantur, et patricii, ut potentiae
arcanum, occultabant. Quare tantum abest, ut Romanis ulla
studiorum universitate opus esset, ut nullam prorsus fundari
interesset. At, verso in principatum statu, quia Romanorum
Vico NTNic 117