— 170 —

iii

De animi sede

Latini in corde prudentiam collocarunt — «Acetum pectoris» — «Cor homi‐
      nis!» — «Excors» — «Vecors» — «Cordatus» — «Corculum» — De
      nervorum origine antiquorum opinio — Cur videamur in capite cogi‐
      tare — An sedes animae in glandula pineali — Homines cerebro demi‐
      nuti recte usi ratione — Mechanica refragatur mentem in capite corpori
      praesidere — In plantis vitae sedes in semine — Cor primum generatur,
      novissimum interit — An in corde principium vitae, et in principio vitae
      principium rationis? — «Animo deficere», «male habere» — Sapiens
      quis — «Mens animi» — Fomites affectuum appetitus duo — Appeti‐
      tuum sedes et vehicula — Ab animo pendere mentem — Utra tutior
      cautio ad vera meditanda, affectus exuere, an praeiudicia.       Animi sedem et domicilium antiqua Italiae philosophia
cor esse opinata est; nam Latini vulgo in corde prudentiam
collocatam, et in corde versari consilia et curas, et in pectore
inveniendi acumen, seu, ut Plautine loquar, «e pectore acetum»,
hoc est ingenium promi loquebantur: et illae praeterea locutiones,
«cor hominis!» et «excors» pro stupido, «vecors» pro demente,
«socors» pro tardo ad cogitandum; contra «cordatus» pro sa‐
piente; unde P. Scipio Nasica «Corculum» dictus, quia Romano‐
rum omnium sapientissimus oraculi sententia iudicatus. An haec,
quia cum reliqua antiquitate Italica secta consenserit, a corde ner‐
vorum originem duci? Et quod nobis videamur in capite cogi‐
tare, quia in capite sunt organa duûm sensuum, quorum alter est
omnium maxime disciplinabilis, nempe auditus; visus alter, qui
omnium est maxime acerrimus?       Sed de origine nervorum a corde opinio per nostri temporis
anatomen iam falsa comperta est: ii enim a cerebro tamquam
a stirpe per totum corpus diffundi observantur. Quare in glan‐
dula pineali animum humanum veluti in specula Carthesiani
collocant, et inde omnes corporis motus per nervos excipere,
Vico AntNic 170