— 116 —

placide et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non per‐
functoria notitia, sed longa nobis consuetudo cum ipsis autho‐
ribus intercedit, et per eam in ipsos puros putos transforma‐
mur. Atque hac de caussa pravi authores scriptura frigebant;
boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute,
quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione,
graves scriptores pessundatos, leves innatasse. Etenim in omni
doctrinae genere principes ad nos optimique, scripturae bene‐
ficio, pervenerunt, et si unus et item alter exciderit, id fortunae
imputandum. At mea quidem memoria, necdum etiam senex
haec scribo, scriptores vivos hac frui laude vidi, ut eorum opera
duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint, nunc vero
non tantum contemni, sed sperni quoque; alios diu incultos et
desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a
doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini,
quaedam literarum prorsus damnare studia; nunc, mutato iudi‐
cio, in iisdem totos versari video. Eius rei multae sunt caussae.
Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo,
commendat vicia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt; scriptores,
qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, stylum
tempori servant; et literae suas habent partes, obsequia, simul‐
tates, ac in literaria quoque republica sunt qui sua callent arcana
potentiae; et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo
magis creduli, et gravibus doctrina viris obsequentes. Quare
lectionem cum saeculorum iudicio instituamus, et nostram stu‐
diorum rationem sub quadam regamus tutela: legamus antiquos
prius; nam ii et fidei et industriae et authoritatis sunt iam spec‐
tatae; atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recen‐
tioribus praelegamus.
xiv
      Quod reliquum erat de universitatibus studiorum, mirum
sane videatur cur antiqui corporibus, ut ita dicam, studiorum
universitates fundarint, thermas et campum, ubi adolescentes
Vico NTNic 116