— 169 —

ii

De anima brutorum

«Brutum» Latinis «immobile» — Bruta a praesentibus obiectis

tamquam machina moventur.
      Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua
Latini animantia rationis expertia dixere «bruta»; brutum autem
iisdem idem ac «immobile» significabat; et tamen bruta moveri
videbant. Necesse igitur est antiquos Italiae philosophos id
opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, ea
immobilia esse, et ab obiectis praesentibus, veluti per machinam
moveri; homines autem principium internum motus habere,
nempe animum, qui libere moveatur.
Vico AntNic 169