— 168 —

perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et
dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur;
unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur
hunc masculum strenuumque per nervos aëris motum, «ani‐
mum»; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine,
«animam» dixerunt.       Cum autem de immortalitate Latini loquebantur, eam «ani‐
morum», non «animarum» dicebant. An eius locutionis origo
sit, quia eius auctores animi motus liberos et ex nostro
arbitrio, motus autem animae non sine corporis, quod corrum‐
pitur, machina gigni animadverterent; et, quia libere animus
movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae
ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam Christiani hominem
per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Ec‐
clesiae patres hominem immortali animo factum, et propter
Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod
appetit infinitum.
Vico AntNic 168