— 114 —

xii
      Optimorum autem copia exemplorum potissimum videtur esse
studiorum, quae imitatione constant, adiumentum. Neque enim,
inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud
nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt «facile
inventis addere». Sed altrinsecus et id maximum est commo‐
dum, inventionum praerogativa; et iurisconsulti in definitioni‐
bus habent: «occupantium conditionem esse meliorem.» Nam
quid aliud est, quod quam plurimis in rebus earum inventores
et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt?
Quid, si optima artificum exempla dixerim obesse potius, quam
prodesse omni eius generis studiorum rationi? Mirum fortasse,
sed certe verum. Nam qui optima nobis artium reliquerunt
exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimam ha‐
buerunt. Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi
imitanda proponunt, meliora efficere nequeunt: nam quantum in
natura boni erat, a prioribus in suo cuiusque genere exhaustum
est; alioqui non essent optimi; aequare, tantundem; cum nec
phantasiae vim, nec spirituum mobilitatem et copiam, neque ner‐
vorum structuram, quibus a cerebro ad manum ferantur, neque
tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum
igitur nec superare, nec aequare possint, necesse est ut in de‐
terius vergant. Quod sane verum agnovit et professus est Ti‐
tianus, qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo
quinto imperatore ad eam rempublicam legato, interrogatus,
«cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut eius pe‐
nicilli scopae ferme viderentur
»; respondit «quemque in
arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare
oportere, et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque,
quando Bonarota et Urbinas, ille grandi, hic tenui picturae ge‐
nere, summam quisque occuparunt, se ab iis longe aliam iniisse
viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet
». Atque
inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus
Vico NTNic 114