— 167 —

CAPUT V

i

De animo et anima

Anima vivimus, animo sentimusAër «anima» dictus — Aër san‐
      guinis vitae vehiculum — Aër nervorum vehiculum sensus — Spiritus
      vitalis inertior, animalis actuosior — Motus sanguinis nervis debetur
      — «Animus immortalis», non «anima» Latinis dicta.       Elegantia duûm horum verborum «animus» et «anima»,
quod anima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut
T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam.       Sed et observandum Latinos «animam» quoque aërem appel‐
lasse, quem omnium mobilissimum esse constat; et nos supra
disseruimus unum esse, qui motu omnibus communi movetur,
et deinde peculiarium ope machinarum evadit cuiusque proprius.
Hinc igitur coniicere datur antiquos Italiae philosophos aëris
motu animum et animam definivisse. Et vero vitae vehiculum
aër est, qui inspiratus et transpiratus cor et arterias, et in corde
arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita.
Sensus autem vehiculum est aër, qui per nervos insinuatus eorum
succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in
Scholis aër, qui in corde et arteriis sanguinem movet, «spiritus
vitales»; qui autem nervos eorumque succum et filamenta, «spi‐
ritus animales» appellantur. Atqui longe celerior est animalis
quam vitalis spiritus motus; ubi enim velis, statim digitum mo‐
veas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam phy‐
sici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circulatione
Vico AntNic 167