— 113 —

et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt.
Iure privato tantopere promoto, cives nihil ius esse dein puta‐
runt, nisi suam ipsorum utilitatem; nec ultra publici commodi
studiosi. Romanorum et provinciarum iure confuso, provinciae
in propria regna, iam antequam re ipsa invaderentur, abiere:
et dissoluto tandem illo nexu, quo maxime Romanum impe‐
rium auctum est, ut socii populi Romani solam fidei laudem,
Romanus autem populus et nominis gloriam et imperii vim
haberet, Romana monarchia sensim debilitata, tandem distracta
et deleta est. Ita ut haec laxior iurisprudentia et eloquentiae et
potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima.       Quare princeps, si regnum augeri velit, leges Romanas ex doc‐
trina civili iubeat interpretari; et iudices ex ea lites iudicent, atque
optimorum arte illa oratorum, qua semper curant, ut possint,
semper ac possunt, praestant, ut privatis caussis publicam ag‐
glutinent: iudices, inquam, in partem maxime adversam utantur:
illi namque id faciunt, ut privatum ius vincat publicum; at ipsi
faciant, ut publicum vincat privatum. Ita namque cum maximo
reipublicae bono philosophia iuris, nempe doctrina civilis, ite‐
rum cum iurisprudentia coniungetur; maior et gravitas et sanc‐
titas legum erit; eloquentia regno accommodata florebit, quae,
quantum publicum ius privato dignitate, amplitudine et gravitate
praestat, tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet.
Nam oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse
est, ut eas iure publico probatas esse confirment; et ita spectati
in doctrina civili, politici ad ipsam rempublicam gubernandam
accedent.       Scio equidem in nostro Sacro Consilio Neapolitano saepe
lites contra Romanas leges, «ex certis caussis», ut eleganter
habent in formulis, iudicari: et in summo regni senatu aequum
civile naturali saepe in decernendo praeferri: sed id fit peculiari
prudentissimorum sapientia oratorum et iudicum, qui sane im‐
mortales non sunt. At si id ex instituto regni fiat, cum summa
reipublicae utilitate perenne erit.       Atque haec de iurisprudentia in artem redacta aliisque eius
generis, mihi in proposito argumento dicenda visa sunt.
Vico NTNic 113