— 165 —

vi

Motus incommunicari

Motum communicari penetrari corpora est — Motus communicatio et attractio
      eadem videtur — Omnis motus impulsu nascitur — Deus omnis
      motus author — In nobis est motus determinatio — Communis om‐
      nium motuum machina aëris circumpulsio — Motus communis aëris,
      ut evadit cuiusque proprius — Omnes motus ex impulsu locales, et
      unius modi.       Motus nihil aliud est nisi corpus quod movetur; ac, si pro
severiori metaphysica loqui velimus, non tam quid est, quam
cuius. Nam modus corporis est, qui a re, cuius est modus,
nec mente quidem secernitur. Quare tantundem est motum com‐
municari, quantum corpora penetrari.       Nec sane minori reprehensione dignum videtur hoc placitum,
motum a corpore in corpus communicari, quam illud de attractio‐
nibus motibusque, qui ob fugam vacui vulgo Scholarum obtinet:
nam tantundem mihi videtur corpus proiectum secum ferre omnem
manus proiicientis impulsum, quantum aërem in antlia haustum
post se aquam sursum attrahere. Iam virtute physicae melioris
per praeclarissima experimenta istae attractiones veri aëris
circumpulsus comperti sunt: et in id placitum constantissime
itur, motum omnem impulsu nasci. In hos scopulos impingit,
qui extensa quaedam quiescere putet.       Sed qui omnia perenni motu moveri, et nullam esse in
natura quietem intelligit, is corpus, quod quiescere videtur,
manus impulsu non excitari ad motum, sed ad alium mo‐
tum determinari; nec nostrum esse movere quicquam, sed
Deum omnis motus authorem, eumque excitare conatum;
conatum autem incipere motum; motus vero in nobis esse
determinationem; ac determinationes alias ex alio machina‐
rum generi fieri; et communem omnium motuum machinam
Vico AntNic 165