— 164 —

v

Extensa inquieta

Quies res metaphysica est, physica motus — Compositum esse moveri
      est — Vita rerum fluminis instar — Forma physica est continens rei
      mutatio — Perfecta quies in natura non est.       Quies res metaphysica est, physica motus. Et fingere cor‐
pus ex se integrum, seu, ut aiunt, «indifferens» ad movendum
quiescendumque, id physica non sinit. Neque enim licet fingere
quid in natura et extra naturam simul. Natura enim motus est,
quo res componuntur, vivunt dissolvunturque; et in omni tem‐
poris momento aliud nobiscum componitur, aliud a nobis dis‐
solvitur. Quare compositum esse moveri est. Motus enim est
viciniae seu situs mutatio: nunquam non corpora corporibus
vicina situm mutant: semper corpora effluunt, semper influunt
et haec est vita rerum, fluminis nempe instar, quod idem vi‐
detur, et semper alia atque alia aqua profluit. Quare nihil in
natura hanc corporum viciniam, seu eundem situm, vel momento
quidem temporis obtinet.       Et illud placitum: quod res pergant obtinere formam, qua
semel praeditae sunt, Scholas decet, quae ista tutoria naturae
consilia in rerum naturalium caussis habent. Nam sane quae
cuiusque rei naturalis propria forma est, cum omni temporis
momento ei accedat aliquid, vel decedat? Quare forma physica
nihil aliud nisi continens rei mutatio est. Igitur ista perfecta
quies omnino e physica est procul eliminanda.
Vico AntNic 164