— 163 —
      At, si quis haec ex geometria spectet, facile metaphysica
cum physicis componet. Nam ea una est verior hypothesis,
qua ex metaphysica in physicam descendamus. Ut enim pravae
lineae componuntur ex rectis; quare circulares ex indefinitis
rectis constant, quia constant punctis indefinitis; ita compositi
extensorum motus ex simplicibus punctorum conatibus compo‐
nuntur. Prava sunt in natura et imperfecta, supra naturam rec‐
tum, pravorum regula.       Sed extensorum conatus ad rectos motus hodie eo fir‐
matur, quod, si corpus libere, hoc est per non obstantia mo‐
veretur, recta quidem et in immensum moveretur. Sed id
fingere primo prohibet quod qui id fingunt motum definiunt
viciniae corporum mutatione. Quaenam autem vicinia in vano?
Dixerit quis viciniam loci, unde primo motum est corpus,
spectandam esse. Sed, si id spectetur, quo pacto illud im‐
mensum? An in immenso quid vicinius? quid longius? Si
iste id fateatur, quid a Scholastico distat, qui spacia imagi‐
naria proponit? Nam eiusdem mentis est ab ultima summi coeli
superficie inane spacium imaginari, et confingere a loco unde
primo corpus motum est, id longius longiusque per immensum
inane promoveri. Deinde id fingere natura omnino non patitur.
Etenim ideo constant corpora, quia moventur in pleno; et
ideo plus minusve constant, quia plus minusve obsistunt aliis,
ipsisque ab aliis obsistitur. Quae obsistentia nisi sit, nedum non
moveretur, neque recta, neque adeo in infinitum: sed ut, si ex
loco subduceretur omnis contentus aër, loci parietes compinge‐
rentur, ita corpus in inane eductum dissiparetur.       Norunt id verum sapientes linguae Latinae auctores, recta
metaphysica, physica prava esse; cum Latini, religionis caussa,
«nihil» ab opposito «recte» dicant: quasi nihilo opponatur
rectum, exactum, perfectum, infinitum; et finita, prava, imper‐
fecta sint pene nihil.
Vico AntNic 163