— 162 —

iv

Motus omnes compositos

Compositae rei compositus modus — ut figura — locus — tempus — Pro‐
      miscuus Latinis «loci» ac «temporis» particularum usus — Motus
      — Motus nullius rectus — Rectum, et idem res metaphysicae, res
      physicae pravum, et aliud — Ut curva linea ex innumeris rectis, ita
      motus ex indefinitis conatibus constat — Nullus motus in vano, quia
      nulla in vano vicinia — Idem est fingere corpus per inane moveri,
      et spacia imaginaria comminisci — Ideo constant corpora, quia mo‐
      ventur in pleno — «Nihil» et «recte» cur Latinis opposita.       Compositae rei modum compositum esse necesse est. Nam,
si modus res ipsa est ita se habens, et res extensa partes habet;
modus rei extensae sunt plures res, quae ita disponuntur. Et
vero figura modus compositus est, nam tribus minimum lineis
constant; modus compositus locus, nam tribus constat dimensio‐
nibus; modus compositus situs, is enim est plurium locorum
ratio; modus compositus tempus, nam duo loci sunt, quorum
alter stat, alter movetur. Quod et ipsum norunt auctores La‐
tinae linguae, quibus promiscuus particularum usus, et quibus
locus et quibus tempus significatur: ut illa «ibi» pro «tunc»,
«inde» pro «postea», «usquam», «nusquam» pro «unquam»,
«nunquam», et si quae sunt eius generis aliae. Ad haec exem‐
pla compositus motus, nam «unde», «qua,» et «quo» constat.       Tum quia omnes motus aëris circumpulsu fiunt simplices,
rectique esse nullo pacto possunt. Et quod corpora, sive per
aërem decidentia, sive per aequor, sive terrae, sive maris pro‐
gredentia, lineam rectam describere videantur, ea tamen reipsa
recta non est. Nam «rectum» et «idem» res metaphysicae
sunt. Idem ipse mihi videor; sed perenni accessu et decessu
rerum, quae me intrant, a me exeunt, quoquo temporis momento
sum alius. Sic quoque rectus qui videtur motus omni temporis
momento pravus est.
Vico AntNic 162