— 161 —

instanti temporis gignitur, dari id puncti effectus in natura ne‐
cesse est. Nam instans temporis loci punctum affectatur. Igitur,
si lux est directio orbiculorum, quae in instanti fiat, orbiculi
haud possunt in una sui parte dirigi, quae extensa sit. Nam
extensa sunt extremis disterminata; extrema mediis dissita: ex‐
trema autem et media tempore et vero motu percurruntur. Itaque
quo lux conatu et temporis instanti gignatur, orbiculi in punctis,
quorum nulla pars sit, dirigi debent. En res in natura esset,
quae nullam haberet extensionem. Sed enim ista puncta, in quibus
diffundi lucem, oboriri tenebras dicunt, sunt nimis corpulenta,
nec pro gracili geometriae ingenio exinanita, sive potius ex me‐
taphysicae subtilitate extensione omni spoliata. Quare extante
iam natura, ubi sunt diversi generis extensa, quorum alia dura,
alia pervia, nulli sunt conatus, sed vero motus.       Itaque naturae iam extantis phaenomena non virtute et po‐
testate explicare par est. Iam enim meliorum virtute physicorum
illud disserendi genus per studia et aversiones naturae,
per arcana eiusdem consilia, quas «qualitates occultas»
vocant, iam, inquam, sunt e physicis scholis eliminata. Super‐
est adhuc ex metaphysica id «conatus» vocabulum. Quare quo
disserendi genus de rebus physicis omnino perficiatur, e phy‐
sicorum scholis est ad metaphysicos amandandum.       Nos autem haec ad extremum conficiamus. Natura est motus;
huius motus indefinita movendi virtus conatus; quam excitat
infinita mens in se quieta, Deus. Naturae opera motu perfi‐
ciuntur, conatu incipiunt fieri; ut rerum geneses motum, motus
conatum, conatus Deum sequatur.
Vico AntNic 161