— 160 —

iii

Extensa non conari

Extensorum vel conatus nullus omnino est — vel verissimus motus est
      — Lucem vero motu gigni — Naturae effecta virtute et potestate
      explicare physicos dedecet — «Conatus» vocabulum e physicis scho‐
      lis ad metaphysicas amandandum — Natura motus est: principium
      motus conatus: excitator conatus Deus.       Nam sane extensa non videntur quicquam conari posse:
sive omnia plena sint ex uno genere corporum, quae aequa
vi mutuo sibi obsistant; nam in aequa obsistentia rerum, et
plenis omnibus, virtus movendi excitari non potest; sive sint
plena omnia ex diversis corporum generibus, quorum alia ob‐
sistant, alia loco cedant; nam in iis verissimi motus fiunt. Nec
vero, si brachio velim parietem perrumpere, conatus est; cum
ea sit vera nervorum motio, qua ex remissis intenti fiunt: non
aliter vere movetur piscis, qui ripae se applicant et adversae
profluenti resistit. Nam ad eam tentionem alii atque alii spiritus
animales succedunt, ac proinde verus sit motus, donec non, suc‐
cedentibus porro aliis, nervi languescant ac remittantur. Et ex
genere, si conatus est virtus movendi, qua pollent extensa, im‐
pedita, an, ut maxime impedita sit, aliquo pacto explicatur tamen?
an omnino explicari nunquam potest? si quo tamen pacto expli‐
catur, is verissimus motus est; sin autem nullo pacto explicari
potest, quod hoc vis genus est, quae semper sit irrita? cum
vis fieri nulla possit, quin quo momento fit, explicetur; ut quod
vim facit tantum intendatur, seu moveatur. Quare, si naturae
effecta omnia percurramus, ea motu, non conatu, nasci compe‐
riemus.       Vel ipsam lucem, quae temporis momento diffundi vide‐
tur, physici optimae notae docent temporis successu fieri et
vero motu. Atque utinam lux instanti fieret, ut ex puncto lu‐
culentissimum naturae opus natum haberemus. Etenim, si lux
Vico AntNic 160