— 159 —

cogitas informia esse, et fines habere nullos. Et ob id ipsum di‐
stincte cognoscere humanae mentis vicium potius quam virtus
est; nam est cognoscere fines rerum. Mens divina in suae ve‐
ritatis sole res videt; hoc est, dum rem videt, infinitas res cum
re, quam videt, cognoscit: mens humana, cum distincte rem
cognoscit, eam noctu cum lucerna videt, quam dum videt, adsita
aspectu amittit suo. Doleo enim, neque doloris formam agnosco
ullam; nullos aegritudinis animi cognosco fines: cognitio indefi‐
nita et, quia indefinita, homine digna est: vivida doloris idea
est et illustris, ut nihil magis.       Sed haec metaphysici veri claritas eadem est numero ac illa
lucis, quam non nisi per opaca distinguimus: metaphysica enim
vera illustria sunt, quia nullo fine concludi, nulla re formata
distingui possunt: physica autem sunt opaca, quibus metaphy‐
sicarum rerum lucem distinguimus. Haec lux metaphysica, sive,
ut Scholae loquuntur, deductio virtutum in actus, citra inversa
verba, vero conatu gignitur, hoc est indefinita virtute movendi,
quae iniquis motibus aequa subest: quae dos est puncti seu
indefinitae virtutis, qua quid porrigitur, et iniquis extensis ex
aequo sternitur.
Vico AntNic 159