— 158 —

nescit gradus; extensa corrumpuntur, immortalia indivisibili con‐
stant; corpus divisiones patitur, mens partium impatiens; in
puncto opportunitas, undique circumstant casus: verum prae‐
cisum est, undique falsa obvia; scientia enim non dividitur,
opinio sectas gignit; virtus nec ultra nec citra, vicium longe la‐
teque patet; rectum unum, prava innumera; optimum in quoque
rerum genere in individua re collocatur. Atque adeo mundus
physicus est de imperfectis, et rebus in indefinitum dividuis;
mundus metaphysicus de ideis, seu rebus optimis, nempe de
individuis virtutibus, quae efficaciae sint indefinitae.       Est igitur in metaphysica genus rerum quod extensum non est,
est tamen capax extensionis. Non id videt Carthesius, quia,
analyticorum more, materiam creatam ponit ac dividit. Vidit
autem Zeno, quia a mundo formarum, quem homo sibi per
synthesim e punctis condit, de mundo solidorum, quem Deus
creaverat, disserere studuit. Non vidit haec Aristoteles, quia me‐
taphysicam recta in physicam intulit: quare de rebus physicis
metaphysico genere disserit per virtutes et facultates. Non vidit
Renatus, quia recta physicam in metaphysicam extulit, et de
rebus metaphysicis physico genere cogitat per actus ac formas.
Utrumque vicio vertendum: nam, si definire est rerum fines di‐
rigere, et fines sunt formatorum extrema, et formata omnia a
materia per motum educuntur, ac proinde naturae iam extanti
accepto sunt referenda; et incivile est, extante iam natura, ex
qua iam actus habemus, definire res per virtutes; et antequam
natura existat et res formatae sint, eas describere per actus,
importunum. Metaphysica physicam transcendit, quia de virtu‐
tibus agit et infinito; physica metaphysicae pars, quia de formis
agit ac terminatis.       Quo autem pacto infinitum in haec finita descenderit, si
vel Deus id nos doceret, assequi non possemus: quia id
verum mentis divinae est, quod et nosse et fecisse idem.
Mens autem humana finita est et formata; ac proinde indefinita
et informia intelligere non potest, cogitare quidem potest: quod
vernacula lingua diceremus: «può andarle raccogliendo, ma
non giá raccôrle tutte». Sed id ipsum cogitare fateri est, quae
Vico AntNic 158