— 157 —

est modus corporis, quies Dei attributum; ita conatus dos puncti
metaphysici est: et, uti punctum metaphysicum est indefinita
virtus extensionis, qua iniquis extensis aequa subest; ita conatus
indefinita virtus movendi est, qua iniquos motus ex aequo ex‐
plicat.       Renatus tamquam fundamentum eorum omnium, quae de
motuum reflexione ac refratione praeclarissime cogitat, illud
substruit, quod motus ab eiusdem determinatione sit alius; ita
ut sub eodem determinationis modo, seu «quantitate», ut dicunt,
plus motus fieri possit. Unde illud conficit, plus motus esse in
determinationibus obliquis quam rectis. Atque hinc reserat ra‐
tionem, quare corpus obliqua motum duabus caussis uno eodem‐
que tempore satisfaciat: alteri sui ponderis, qua recta deorsum
fertur; alteri directionis, qua obliqua tendit ad horizontem; et
ita, ubi in planiciem omnino imperviam incidit, uno eodemque
tempore ambarum det effecta caussarum, et reflectat ita motum,
ut angulus reflexionis angulo incidentiae aequus sit; sin in pla‐
niciem incidat perviam, motum refrangat, et pro maiori mino‐
rive medii fluxitate, per quod decurrit, propius longiusve abeat
a perpendiculari, quam, si per medium uniusmodi pervium de‐
ferretur, describeret. Videt quidem verum illud Renatus, sub
eodem determinationis modo plus motus fieri posse; rationem
autem dissimulat, quia iuxta sentit cum Aristotele contra Zeno‐
nem: dissimulat, inquam, quod, uti diagonali et laterali aequa
subest virtus extensionis, ita motui recto et obliquo ad hori‐
zontem aequa virtus quoque subest movendi.       Harum rerum omnium, quae hactenus disseruimus, ratio ea est,
aut ego fallor, quia puncta et conatus sunt, per quae primulum res
ex sui nihilo existere occipiunt; et a nihilo minima, et ingentia
ex aequo distant. Et ea ratione geometria a metaphysica suum
verum accipit, et acceptum in ipsam metaphysicam refundit:
hoc est ad scientiae divinae instar humanam exprimit, et ab
humana divinam rursus confirmat. Quam cum re ut apte haec
omnia congruunt! Tempus dividitur; in individua re stat aeter‐
nitas: nisi alia moveantur, non habes quî metiri possis quietem:
quare animi perturbationes minuuntur, augentur; tranquillitas
Vico AntNic 157