— 156 —

stabilitae proveniunt. Neque haec mira nobis sunt demonstrata
per geometriam, in cuius definitionibus punctum minima dice‐
retur esse particula in immensum dividua; sed per quam punctum
constituitur individuum, et a puncto ita definito ad haec mira de‐
monstrata pervenitur. Quapropter Zeno per eas demonstrationes
in sua sententia se obfirmat potius; tantum abest ut confutetur.
Quemadmodum enim in hoc mundo formarum, quem homo sibi
confingit, et cuius homo quodammodo Deus est, hoc definitum
nomen, haec res commenticia, cuius nulla pars est, ex aequo
iniquis extensis subest; ita et ad hoc instar in mundo vero,
quem Deus condidit, est quaedam individua virtus extensionis,
quae, quia individua est, iniquis extensis ex aequo sternitur.
Atque adeo virtutes sunt indefinitae; et, quia indefinitae, de iis
illa «tot» et «quot» proloqui non datur; illa «plura» «minora»
cogitare non licet; illa «magis» et «minus» indignantur.       Atque eae ipsae demonstrationes, quae id evincunt, con‐
ficiunt quoque conatum, seu movendi virtutem, utpote rem me‐
taphysicam, iniquis motibus aequum subesse. Et principio multo
magis decet expeditissimam Divinae Omnipotentiae facilitatem,
quod is crearit materiam, quae esset virtus extensionis et motus
simul, quam duplici opera altera materiam, altera motum creasse.
Et bona metaphysica id suadet; cum enim conatus quid non sit,
sed cuius, nempe materiae modus, eadem creatione materiae
eum creatum necesse est. Id ipsum physicae convenit: extante
enim natura, seu, ut Scholae dicunt, «in facto esse», omnia mo‐
ventur: antequam extaret, omnia in Deo quiescebant; igitur
natura conando coepit existere: sive conatus «natura», ut Scholae
quoque loquuntur, «in fieri est». Conatus enim quietem inter et
motum est medius. In natura res extensae sunt: ante omnem
naturam, res omnem extensionem indignans, Deus: igitur Deum
inter et extensa est media res, inextensa quidem, sed capax
extensionis, nempe metaphysica puncta. Neque vero aliunde
summo inter se commensu, seu, ut dicunt, «proportione», haec
sibi respondent: hinc quies, conatus, motus; atque hinc Deus,
materia et corpus extensum. Deus, omnium motor, in se quie‐
tus; materia conatur, corpora extensa moventur; et, ut motus
Vico AntNic 156