— 154 —

depurare, seu, ut vulgo Scholae loquuntur, «abstrahere».
Nam Zenonii nullam scientiam geometria exactius materiam
tractare existimabant, nempe materiam, quam ei meram suppe‐
teret metaphysica, hoc est extensionis virtutem. Neque Aristotelis
contra Zenonios demonstrationes super punctis metaphysicis
tantam apud eius asseclas haberent auctoritatem, nisi Stoicis
punctum geometricum signum ad instar metaphysici, et punctum
metaphysicum corporis physici virtus esset. Uti nec Pytha‐
goras eiusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Platonem,
Timaeus, cum de naturae rebus per numeros disseruerunt, na‐
turam vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed mundum,
extra quem essent, explicare per mundum, quem intra se con‐
tinerent, studuerunt. Idem de Zenone eiusque secta iudicium
faciendum, qui puncta rerum principia esse existimarunt.       Et vero ex omni memoria quatuor philosophorum classes condi
possunt. Alii enim geometrae eximii, qui de principiis physicis
per mathesis hypotheses disseruerunt; atque in his est Pythagoras.
Alii geometria bene instructi, metaphysicaeque cultores seduli
nulla hypothesi de principiis rerum cogitarunt, et iccirco de na‐
turae rebus metaphysico genere disserunt; atque in his est Ari‐
stoteles. Alii, et geometriae ignari et metaphysicae hostes, simplex
corpus extensum in materiae usum adornarunt; et hi in prin‐
cipiorum explanatione gravissime tamquam in limine offendunt,
at felicius tamen de peculiaribus naturae phaenomenis cogitarunt;
atque in his est Epicurus. Alii denique corpus quantum et quale
principia rerum esse voluerunt: ut ex antiquis, qui terram, aquam,
aërem, ignem, vel singula, vel bina, vel cuncta; et ex neotericis
chemici. Sed hi nihil quicquam pro dignitate de principiis dis‐
serunt; et ex eorum principiis explicationes peculiarium naturae
rerum, praeterquam in paucis, quas periculum magis quam consi‐
lium obtulit, feliciter succedunt.       Zeno, summus metaphysicus, ad geometrarum hypotheses
accessit: et, uti Pythagoras per numeros, is per puncta de
principiis rerum commentatur. Carthesius vero, maximus ex
aequo metaphysicus et geometra, accessit ad Epicurum: et
quae in principiis offendit de motu et formatione elementorum,
Vico AntNic 154