— 100 —

quo et qua sit eundum: nempe per philosophiam ad ipsius
optimae contemplationem naturae. Cum enim una excolebatur
philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura, maximi
in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos
et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis,
non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis
rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. Quapropter qui
artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philo‐
sophiae gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas divi‐
serunt, mihi tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima
opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti
porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos
dissipant: ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus suo‐
rumque numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare,
et alii aliis auxilio esse possint.
xi
      Id ipsum speciatim nostra iurisprudentia confirmemus, quae,
quia Graecis ignota et priscis Romanis prorsus alia fuit, quaedam
praecipua, quae hac in re insunt, et nostri argumenti sunt, dicere
necesse est.       Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae
dicunt Graeci Priora, absolvuntur, sive doctrina de iurispru‐
dentiae natura, eiusque fine, iustitia, argumento nempe iure,
seu iusto, de legum caussis virtutibusque, et de earum inter‐
pretandarum ratione, quantula eius ingentis operis pars est?
et tamen omnem iurisprudentiae artem expediunt. Quamquam
quid hoc verbi est «ars prudentiae», cuius una ars est philoso‐
phia? Nam si cum auctore Methodi iuris civilis satis docto
eleganter loqui velimus, Priora philosophiam iuris continent,
reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem
generis iudicialis topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod
sane mirum, immensam librorum de iure molem cum nobis esse,
tum post Edictum perpetuum Romanis fuisse, de quo Romanis
Vico NTNic 100