— 153 —
      Enimvero Latinis «punctum» et «momentum» idem signi‐
ficabant: momentum autem est res, quae movet: et cum pun‐
ctum, tum momentum iisdem Latinis quid indivisibile dicebatur. An
igitur antiqui Italiae sapientes in placitis habuerunt virtutem esse
quandam individuam extensionis et motus? et haec doctrina, ab
Italia trans mare, uti et aliae multae, in Graeciam traiecta, a
Zenone postea interpolata? Etenim de hac individua extensionis
ac motus virtute nulli rectius quam Stoici sensisse mihi videntur,
qui de ea per hypothesim puncti metaphysici disseruere.       Principio enim nullum est dubium quin geometria uti et arith‐
metica supra reliquas omnes scientias, quas «subalternas» appel‐
lant, aut maxime verae sint, aut certe eximiam veri speciem prae
se ferant; et vicissim illud adprime verum, quod metaphysica sit
omnis veri fons, et unde in alias scientias omnes derivatur.
Quisque autem novit geometras suas syntheticas methodos a
puncto ordiri, et protinus ad infinitae rei contemplationem pro‐
gredi crebris illis postulatis suis, ut lineas in immensum pro‐
ducere sibi liceat. Si quis autem quaerat, qua via id verum,
aut ea veri species, ex metaphysica in geometriam derivata,
nulla sane, quam per malignum aditum puncti. Nam geo‐
metria ex metaphysica virtutem extendendi desumpsit; quae,
quia virtus est extensi, prior extenso est, scilicet inextensa.
Quemadmodum arithmeticus ex metaphysica desumpsit virtutem
numeri, nempe unum, quae, quia virtus est numeri, non est
numerus: et quemadmodum unum, quod non est numerus, nu‐
merum gignit; ita punctum, quod non est extensum, parit ex‐
tensionem. Cum enim geometra punctum definit id esse,
cuius nulla pars est, ea definitio nominis est; quia nulla subster‐
nitur res, quae partes non habeat, et tamen mente vel stylo
designes. Quemadmodum unius definitio apud arithmeticum no‐
minis quoque est; quia ii praestituunt unum multiplicabile, quod
re ipsa unum non est.       At Zenonii eam puncti definitionem rei existimant, quan‐
tum sit punctum instar ad quod de indivisibili extensionis
motusque virtute mens humana cogitare possit. Quare falso
illud vulgo putant, geometriam suum subiectum a materia
Vico AntNic 153