— 152 —

ii

De punctis metaphysicis et conatibus

«Momentum» et «punctum» Latinis idem — Et quid individuum utrum‐
      que — Doctrina de punctis metaphysicis Italiae asseritur — Geometria
      et arithmetica post metaphysicam maxime verae — Metaphysica omnis
      veri fons — Qua via verum a metaphysica in geometriam derivatur
      — Virtus extensi prior extenso est ac proinde inextensum — Virtus
      numeri non est numerus — Qua ratione puncti definitio sit no‐
      minis — Geometria tractat materiam meram, qualem ei suppetit meta‐
      physica — Punctum geometricum instar metaphysici; et punctum me‐
      taphysicum corporis physici virtus — De physica Pithagorea iudicium
      — Idem de physica Zenonia — Quatuor philosophorum classes — Prima
      — Secunda — Tertia — Quarta — In qua classe Zeno — In qua Renatus
      — Cur Epicurus et Renatus offendunt in principiis physicae, et fe‐
      liciter procedunt — Aristotelaeae demonstrationes Zenonem laedant‐
      ne an iuvent — Deus omnium perfectionum cumulus — Cona‐
      tus in Deo quies, extensionis virtus in Deo mens — Divisio motus
      et res physica est: divisibilitas virtus, et metaphysica essentia —
      De alio Aristoteles cum Zenone contendit, in idem convenit — Ari‐
      stotelis demonstrationes contra puncta metaphysica ex puncti geome‐
      trici definitione proveniunt — Zeno ex geometria metaphysicam in
      physicam deductam contemplatur — Virtus extensionis individua;
      et ob id iniquis extensis aequa sternitur — Conatus iniquis motibus
      aequus subest — Conatus dos puncti — Natura conando coepit exi‐
      stere — Conatus inter quietem et motum medius — Punctum medium
      inter Deum et extensa — Deus quietus — Materia conatur — Ex‐
      tensa moventur — Ratio eorum, quae cogitat Renatus de reflexione
      ac refractione motus — A nihilo minima, et ingentia ex aequo di‐
      stant — Divisio malum, bona individua sunt — Est in metaphysica
      genus rerum inextensum, extensionis capax — Carthesius analysim
      in physicam infert — Zeno per syntesim physicam spectat — Aristo‐
      teles metaphysicam nulla hypotesi in physicam importat — Rena‐
      tus physicam in metaphysicam extulit — De rebus physicis meta‐
      physico, de metaphysicis physico genere cogitare, viciosum — Quo
      pacto infinitum in haec finita descenderit comprehendi non potest —
      Distincte cognoscere humanae mentis vicium — Metaphysici veri cla‐
      ritas eadem ac lucis — Lux metaphysica seu deductio virtutum in
      actus conatu gignitur.
Vico AntNic 152