— 151 —

CAPUT IV

i

De essentiis seu de virtutibus

«Essentia» «vis» et «potestas» Latinis dicta — Scientia est de aeternis
      et immutabilibus — «Dii immortales» Latinorum sunt infinitae om‐
      nium rerum virtutes — Cur metaphysica verissima omnium scientia.       Quod Scholae «essentiam» vocant, Latini «vim» et «po‐
testatem» appellant. Essentias autem omnes philosophi aeternas
et immutabiles statuunt. Aristoteles diserte eas individuas, seu, ut
Scholae loquuntur, in indivisibili consistere asserverat. Plato
autem post Pythagoram scientiam esse de aeternis et immutabili‐
bus sentit.       Hinc coniicere licet antiquos Italiae philosophos essentias
putasse individuas omnium rerum virtutes aeternas et infini‐
tas; quas proinde Latinorum vulgus vocabat «deos immortales»;
sapientes vero pro uno summo Numine accipiebant; et hac
de caussa unam metaphysicam veram scientiam esse, quod de
aeternis virtutibus ageret. Hinc dubitare licet, an quemadmodum
datur motus et conatus, qui virtus movendi est, ita detur ex‐
tensum, et virtus, qua quid extendatur; et, uti corpus et motus
sunt proprium physicae subiectum, ita conatus et virtus exten‐
sionis sint materia propria metaphysices: cuius rei te habeo au‐
thorem, Paulle praestantissime, qui illud sentis, in physica
actus, in metaphysica esse virtutes.
Vico AntNic 151