— 150 —

elementa verorum, quae digerere et componere possit; et ex
quibus dispositis et compositis existit verum quod demonstrant;
ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum.
Atque ob id ipsum physica a caussis probare non possumus,
quia elementa rerum naturalium extra nos sunt. Nam, quamquam
essent finita, tamen infinitae virtutis est ea digerere, componere
et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad primam caussam
spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc
rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae
formationem, quam ad huius mundi genesim motus, quo et hic
mundus creatus ex nihilo est, et quo formica ex substrata ma‐
teria producitur.       Et sane in asceticis sermonibus suis nostrae religionis sapientes,
nempe qui et cognitione summi Numinis et morum sanctitate prae‐
clari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem per‐
veniunt; quod infinitam in eius generatione virtutem agnoscunt.
Atque id est, quod in nostra dissertatione De nostri temporis stu‐
diorum ratione dicebamus, quod «geometrica ideo demonstra‐
mus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus».
Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max.
a priori probare student. Nam tantundem esset, quantum Dei
Deum se facere; et Deum negare, quem quaerunt. Metaphysici
enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non
nisi per opaca cognoscimus. Si enim in clatratam fenestram,
quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis, deinde
in corpus omnino opacum aciem oculorum convertas; non lucem,
sed lucida clatra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphy‐
sicum verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma di‐
scernitur; quia est infinitum omnium formarum principium:
physica sunt opaca, nempe formata et finita, in quibus metaphy‐
sici veri lumen videmus.
Vico AntNic 150