— 376 —
Sectio II.
De materia ignis eiusque modificationibus, calore et frigore.

Prop. VI.
Experientia.
      Ignis praesentiam suam testatur primo corpora omnia tam fluida
quam solida secundum omnes dimensiones rarefaciendo, dein, debilitata
sensim cohaesione, corporum compagem solvendo, postremo partes in
vapores dissipando. Frigus contra corporum volumen minuit, cohaesionem
roborat, e ductilibus et flexilibus facit rigida, e fluidis consistentia.
Calor excitatur praesertim in corporibus duris et renitentibus vel tritu
vel concussione. In nullo corpore in immensum crescere potest.
Ebullitionis gradum corpus aestuando incalescens nunquam supergreditur,
quanquam deflagrando ignescens plerumque maiori calore
potiatur.
Kant Ign 376