— 149 —

CAPUT III

De caussis

Latinis «caussa» et «negocium» idem — Cur «effectus» dictum quod a
      caussa oritur — Probare per caussas efficere est — Effectus est verum
      quod cum facto convertitur — Caussarum genera — «Probare a caussis»
      est elementa rei colligere — Arithmetica et geometria vere probant
      a caussis — Physica a caussis probari non possunt — Quodvis fini‐
      tum infinita virtute gignitur — Sapientes Christiani in quavis re
      minima infinitam Dei virtutem agnoscunt — Impia pietas est velle
      Deum probare per caussas — Metaphysici veri claritas eadem ac
      lucis — Eius rei appositissima similitudo.       Latini «caussam» cum «negocio», seu operatione, confun‐
dunt; et quod ex caussa nascitur, «effectum» dicunt. Haec
autem cum iis, quae de vero et facto disseruimus, conspirare vi‐
dentur; nam, si id verum est quod factum, probare per caussas
idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe
operatio; et idem factum et verum, nempe effectus.       Caussae autem spectantur praecipuae in naturalibus materia et
forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisi‐
mile est antiquos Italiae philosophos opinatos eum probare a caus‐
sis, qui materiam, sive elementa rei incondita digerat, et disiecta
componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum
certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam in‐
ducat.       Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non
putantur a caussis probare, eae a caussis vere demonstrant.
Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet
Vico AntNic 149