— 95 —

ut Scholae dicunt, «abstractas» significant, rerum semper sum‐
ma perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est,
quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. At‐
que hinc factum, quod ubi nos nostros oratores laudamus, quod
diserte, explicate, eloquenter dicant, ii laudant suos, quod vera
cogitarint. Et cum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte
et feliciter uniendi, quae nobis «ingenium» dicitur, appellare vo‐
lunt, «spiritum» dicunt, et mentis vim, quae compositione existit,
re simplicissima notant, quod subtilissimae eorum mentes non
compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare, si eius
disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est:
linguis ingenia, non linguas ingeniis formari, hanc novam cri‐
ticam, quae tota spiritalis videtur, et analysim, quae mathe‐
seos subiectum, quantum ex se est, omni prorsus corpulentia
exuit, uni in orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae
excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint, eloquen‐
tiam suae linguae parem ab una sententiarum veritate tenuita‐
teque, et deducta ordinis virtute, commendant.       Nos vero lingua praediti, quae imagines semper excitat; unde
uni Itali pictura, sculptura, architectura, musica omnibus orbis
terrarum nationibus praestiterunt, quae, actuosa semper, audito‐
rum mentes in res longe dissitas et remotas vi similitudinum
transfert; unde Itali post Hispanos acutissimi nationum; quae in
genere dicendi ornato et amplo, nempe Herodoteo, Liviano,
Ciceronianoque, Guicciardinios; in grandi ac vehementi, sive
Thucydideo, Demosthenico ac Sallustiano, alios; in Attica
elegantia Buccacios; in novo lyricorum genere Petrarchas;
qui fabularum granditate et locutionis facilitate Homerum re‐
ferunt, Ariostos; qui maiestate sententiarum et divinis nu‐
meris Virgilium exprimunt, Torquatos numerat et recenset;
linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non ex‐
colemus? Igitur qui neque in physicum, neque in mechani‐
cum eruditur, sed ad rempublicam, vel foro, vel senatui, vel
sacris concionibus instituitur, in hisce studiis, qua methodo
traduntur, nec puer, nec diu immoretur; geometriam per for‐
mas ad ingeniosam rationem addiscat; topicam excolat, et
Vico NTNic 95