— 147 —
      Atque ita sensisse antiquos Italiae philosophos haec in lingua
Latina extant vestigia: quod «certum» duo significat, et quod
est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi re‐
spondet; quasi quod peculiare est certum sit, dubium autem
quod commune. Iisdemque «verum» et «aequum» idem:
aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemad‐
modum iustum genere ipso; quasi quae genere constant falsa
sint, verae autem ultimae rerum species. Enim vero ista genera
nomine tenus sunt infinita: homo enim neque nihil est, neque
omnia. Quare nec de nihilo, nisi per aliquid negatum, nec de
infinito, nisi per negata finita cogitare potest. — At enim omnis
triangulus habet angulos aequales duobus rectis. — Ita sane: sed
non id mihi infinitum verum; sed quia habeo trianguli formam
in mente impressam, cuius hanc nosco proprietatem, et ea mihi
est archetypus ceterorum. Si vero id contendant esse infinitum
genus, quia ad eum trianguli archetypum accomodari innumeri
trianguli possunt, id sibi habeant per me licet: nam vocabulum
iis lubens condono, dum ipsi de re mecum sentiat. Sed enim
perperam loquuntur, qui decempedam dixerint infinitam, quod
omne extensum ad eam normam metiri possint.
Vico AntNic 147