— 146 —

aptatur. Quare exemplis iudicare, exemplis deliberare pericu‐
losum: quia nunquam aut perraro rerum circumstantiae con‐
gruunt usquequaque. Atque hoc differt inter materiam phy‐
sicam et metaphysicam. Physica materia ideo quamlibet formam
peculiarem educat, educit optimam; quia qua via educit, ea ex
omnibus una erat. Materia autem metaphysica, quia peculiares
formae omnes sunt imperfectae, genere ipso, sive idea, continet
optimam.       Vidimus utilitates formarum; nunc universalium damna exe‐
quamur. Loqui universalibus verbis infantium est aut barba‐
rorum. In iurisprudentia, ut plurimum, sub ipso iure thetico,
seu sub regularum authoritate, saepissime erratur. In re me‐
dica, qui recta per theses pergunt, magis contendunt ne cor‐
rumpantur systemata, quam ut sanentur aegroti. In vita agenda,
quam saepe peccant qui eam per themata instituerunt? de quibus
graeca locutio nobis vernacula facta est, qua «thematicos» istos
homines appellamus.       Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequi‐
vocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces
pluribus rebus communes; nam sine generibus aequivoca non
essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cuius
rei argumento illud est, quod puer iussus ad accersendum sine
discrimine Titium, ubi eius nominis duo sunt, quia natura
attendit particularia, statim subdit: — Utrum me accersire vis
Titiorum? — Itaque nescio, an magis genera philosophos in
errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praeiu‐
dicia vulgus coniiciant. Nam genera, ut diximus, formas con‐
fundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac prae‐
iudicia faciunt obscuras. Et vero omnes sectae in philosophia,
medicina, iurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae
et iurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homony‐
miae, seu aequivocationes, quae ab errore esse dicuntur.
In physica, quia generica materiae et formae nomina; in iuris‐
prudentia, quia longe lateque patet appellatio iusti; in medicina,
quia «sanum» et «corruptum» sunt nimis ampla vocabula;
in vita agenda, quia vox «utile» definita non est.
Vico AntNic 146