— 145 —

quae sint similes peculiarum naturae operum, operatrix. In‐
didem iurisprudentia non censetur, qui beata memoria ius the‐
ticum sive summum et generale regularum tenet; sed qui acri
iudicio videt in caussis ultimas factorum peristases seu circum‐
stantias, quae aequitatem, sive exceptiones, quibus lege universali
eximantur, promereant. Optimi oratores non ii, qui per locos
communes vagantur, sed qui, ut Ciceronis iudicio et phrasi
utar, «haerent in propriis». Historici utiles, non qui facta cras‐
sius et genericas caussas narrant, sed qui ultimas factorum cir‐
cumstantias persequuntur, et caussarum peculiares reserant. Et
in artibus, quae imitatione constant, uti pictura, sculptura, pla‐
stica, poëtica, excellunt qui archetypum, a natura vulgari de‐
sumptum, circumstantiis non vulgaribus, sed novis ac miris
exornant; aut ab alio artifice expressum, propriis ac melioribus
distinguunt ac faciunt suum. Quorum sane archetyporum cum
alii aliis meliores confingi possint, quia semper exemplaria
exempliis praestant; Platonici illas idearum scalas construunt,
et per ideas alias aliis perfectiores, tamquam per gradus ad Deum
Opt. Max. ascendunt, qui in se omnium continet optimas.       Quin et sapientia ipsa nihil aliud est, nisi solertia decori,
qua sapiens ita in omnibus novis rebus loquatur et agat, ut
nihil aeque aptum ad id aliunde desumptum accommodari pos‐
sit. Itaque sapiens a longo et multo rerum honestarum et uti‐
lium usu mentem quasi subactam reddit, quo novarum rerum,
uti sunt in se ipsis, expressas excipiat imagines; et non aliter
paratus sit ex tempore loqui et agere in omnibus rebus cum
dignitate, ac fortis comparatum habet animum ad omnes terrores
inopinatos. Atqui nova, mira, inopinata universalibus illis ge‐
neribus non providentur. Quam ad rem satis commode Scho‐
lae loquuntur, cum genera materiam metaphysicam esse dicunt,
si id ita accipiatur, ut mens per genera informis fiat quo‐
dammodo, quo facilius specierum induat formas. Quod sane
verum comperitur: nam facilius facta et negocia percipit, uti
percipi oportet, qui genera seu simplices rerum ideas habet,
quam qui peculiaribus formis mentem instruxit, et ex iis pecu‐
liares alias spectat: nam res formata difficile alii formatae rei
Vico AntNic 145