— 144 —

Et quidem si verum antiquis Italiae philosophis idem quod
factum; genera rerum, non universalia Scholarum, sed formas
fuisse necesse est.       Formas autem intelligo metaphysicas, quae a physicis ita
diversae sunt, ut forma plastae a forma seminis. Plastae
enim forma, dum ad eam quid formatur, manet idem, et
semper formato perfectior; forma seminis, dum quotidie se
explicat, demutatur ac perficitur magis; ita ut formae physicae
sint ex formis metaphysicis formatae. Et quod non amplitudine,
sed perfectione genera infinita existimanda, id utrorum utilitate
collata diiudicare facile sit. Nam geometria, quae synthetica
methodo traditur, nempe per formas, ideo tum opere, tum opera
certissima est, quia, a minimis in infinitum per sua postulata
procedens, docet modum componendi elementa, ex quibus vera
formantur, quae demonstrat; et ideo modum componendi ele‐
menta docet, quia homo intra se habet elementa, quae docet.
At ob id ipsum analysis, quamquam certum suum det opus, opera
tamen incerta est; quia ab infinito rem repetit, et inde descendit
ad minima; atqui in infinito reperire omnia datur; at qua via
reperire possis non datur.       Artes autem certius diriguntur ad finem, quem sibi habent
propositum, quae docent genera seu modos, quibus res fiunt,
ut pictura, sculptura, plastica, architectura; quam quae non
docent, ut omnes coniecturales, in qua classe sunt oratoria,
politica, medicina: et illae ideo docent, quia obversantur
circa prototypos, quos mens humana intra se continet; hae
non docent, quia homo nullam formam rerum, quas coniicit,
intra se habet. Et quia formae individuae sunt, nam linea
longa, seu lata, seu profunda una plus minusve deformat
faciem, ut nescias eandem esse; hinc fit quod scientiae ar‐
tesve quanto plus supra genera, non Platonica, sed Aristote‐
laea insurgunt, magis confundunt formas, et quanto magis ma‐
gnificae evadunt, tanto minus utiles fiunt. Quo nomine Aristotelis
physica hodie male audit, quod nimis sit universalis: quando
contra genus humanum innumeris novis veris ditarunt ignis
et machina, instrumenta, quibus utitur recens physica, rerum,
Vico AntNic 144