— 143 —

CAPUT II

De generibus sive de ideis

«Genus» et «forma» Latinis idem — «Species» et «individuum» et «si‐
      mulacrum» significat — Genera qua ratione infinita — Forma metaphy‐
      sica, forma plastae, forma physica, forma seminis — Formae physicae
      sunt ex metaphysicis formatae — Formarum utilitas — Geometria per
      formas cur tum opere, tum opera certissima — Cur eadem per species
      certa opere, incerta opera — Cur artes ideales certo compotes finis —
      Cur coniecturales non item — Inutilitas generum Aristotelaeorum —
      Cur scientiae quo plus genericae minus utiles — Physicae operatricis
      commoda — Iurisprudentes non regulis, sed exceptionibus censentur
      — Oratores optimi, qui haerent in caussae propriis — Ex historicis uti‐
      les qui? — Imitatores boni in circumstantiis melioratis spectantur —
      Unde scalae idearum Platonicae — Sapientia non est de iis quae
      genere continentur — Ut genera sunt materia metaphysica — Egre‐
      gia inter physicam et metaphysicam materiam differentia — Universa‐
      lium damna: in iurisprudentia; in re medica; in vita agenda — Errores
      omnes ex homonymia generibus referendi — Homines naturaliter ho‐
      monymiam fugiunt — An magis genera philosophos in errores, quam
      sensus in praeiudicia vulgus coniiciant — «Certum» Latinis quae si‐
      gnificet — «Verum» et «aequum» Latinis idem — Homo quia neque
      nihil est, neque omnia, nec nihil percipit, nec infinitum — Universalia
      rationem habent quandam archetyporum.       Latini, cum dicunt «genus», intelligunt formam; cum «spe‐
ciem», duo sentiunt, et quod Scholae dicunt «individuum» et
«simulacrum», sive «apparenza». De generibus sectae philoso‐
phorum omnes ea sentiunt esse infinita. Igitur necesse est antiquos
Italiae philosophos opinatos genera esse formas, non amplitudine,
sed perfectione infinitas, et, quia infinitas, in uno Deo esse: species
autem, seu res peculiares, esse simulacra ad eas formas expressa.
Vico AntNic 143