— 89 —

vi
      In re autem medica illa subsunt incommoda; quod, cum mor‐
borum caussas non satis certo scire putemus, parum attendamus
signa, facessamus ferme iudicia: quibus rebus, cum antiqui
nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul
dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae in‐
certaeque viderentur, de eo duntaxat erant usque ad religionem
solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa obser‐
vatione freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum
caussis, quam de gravitate et progressu ad certum curationis
ductum iudicare. Qua in re corporis animique morbi aptissime
sibi respondent et congruunt. Aulici non solum irae naturam,
sed saepe etiam caussas, quibus princeps irascatur, ignorant;
et tamen usu docti praesentiscunt quam mox in iram erumpat,
ne adversentur, quo irae gradu, ne incendant magis; quando
ira defervescat, ut deprecando ad clementiam reducant; quando
restincta omnino sit, ut molles aditus tentent. Igitur, quando
hodie illud in ore medicorum omnium celebratur: — Cunctemur,
et quo aegra natura evadat opperiamur, — antiqui, rati corporis
salutem, ut bona cetera, facilius conservari, quam corruptam
restitui, ad illa sedulo attendebant, quid futuri morbi natura
valens innueret, quo provideri et vitari posset. Quae erat illa
Tiberii Caesaris medicina: ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis
annum attingerent, novisse oportere existimabat; eaque una sa‐
pientissimi Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt.
Neque sane ulli natura cuiusquam sua insidiosa est, cum tanta
fide et diligentia cuiusque tutelam gerat. Semper enim antequam
in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit; nos
vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum
non advertimus, ut dicere audeam, cum nihil repente maximum
fiat, vel repentina morte sublatum neminem.       Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas, iam
levius indicatas, apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo
explorato vero nostras de physicis argumentis dissertationes
Vico NTNic 89