— 50 —
Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari, nisi unicam,
ejusdem naturae, quod hic ostendere, operae pretium esse duxi. Ut
autem hoc ordine faciam, notandum est, veram I. uniuscujusque rei
definitionem nihil involvere, neque exprimere praeter rei definitae
naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum
aliquem naturam numerum individuorum involvere, neque exprimere,
quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitae.
Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem
naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum.
III. Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existens certam
aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum, hanc
causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa
natura, et definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam
pertinet existere
). vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur,
quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat,
debeat necessario dari causa, cur illa individua, et cur non plura, nec
— 51 —
pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum natura 20 homines existant
(quos, majoris perspicuitatis causa, suppono simul existere, nec alios
antea in natura exstitisse
), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus
cur 20 homines existant
) causam naturae humanae in genere
ostendere; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures ,
nec pauciores, quam 20 existant; quando quidem (per III. Notam)
uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At haec
causa (per Notam II. et III.) non potest in ipsa natura humana contineri,
quando quidem vera hominis definitio numerum vicenarium
non involvit; adeoque (per Notam IV.) causa cur hi viginti
homines existunt, et consequenter cur unusquisque existit, debet
necessario extra unumquemque dari, et propterea absolute concludendum,
omne id, cujus naturae plura individua existere possunt, debere
necessario, ut existant, causam externam habere. Jam quoniam
ad naturam substantiae (per jam ostensa in hoc Schol.) pertinet
existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, et
consequenter ex sola ejus definitione debet ipsius existentia concludi.
At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II. et III. ostendimus) non
potest sequi plurium substantiarum existentia; sequitur ergo ex ea
necessario, unicam tantum ejusdem naturae existere, ut proponebatur.
Spinoza E 50-51