— 88 —

tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum orbem antiquis
non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani
impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque iudi‐
cium de ingenti illa Demetrii Poliorcetis halepoli aliisque bel‐
licis antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri po‐
test. Et Memphytica aliaque antiquitatis miracula magis eorum
potentiae, quam artis opera, qua nobis quicquam praestarent,
contendere audacter possis. At hemisphaeria templorum pen‐
silia, antequam extruerentur, architectura ipsa extrui posse de‐
negabat. Quot enim aerumnas Philippus Brunelleschius, qui
Florentiae omnium primus in templo divae Mariae Florum
dictae audax incoepit perfecitque facinus, a sui temporis ar‐
chitectis pertulit, contendentibus nunquam fieri posse, ut su‐
per quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedi‐
ficii moles in immensum pertinentis educeretur! Quid, si qui
nova ac mira post analysim editam in mechanica excogitarunt,
eam plane contempserint? et qui una analysi freti aliquod opus
invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Pero‐
tus pro analyticis regulis navim omni commensu construxit,
sperans eam omnium agilissimam fore; in mare deducta, in
scopulum conversa est. An id eo fiat, quia, ut acroamata ad
mathesim exacta non delectant, ita machinae ad analysim sint
inutiles, nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per
haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxe‐
runt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate
magis, quam ulla analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia
ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species,
quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur:
et quando analysis ars divinandi quaedam videtur, ad eam,
tamquam ad machinam, confugiamus:
      Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
      inciderit
.
Vico NTNic 88