— 141 —

iv

Adversus scepticos

Omnium comprehensio caussarum est Deus — Scientia divina

humanae regula.
      Nec ulla sane alia patet via, qua scepsis re ipsa convelli possit,
nisi ut veri criterium sit id ipsum fecisse. Ii enim celebrant
illud, res sibi videri; quid autem re ipsa sint, ignorare: effecta
fatentur, ac proinde ea suas habere caussas concedunt; sed caus‐
sas se scire negant, quia ignorant genera seu formas, quibus
quaeque res fiant. Haec ab iis accepta contra ipsos sic regeras.       Haec caussarum comprehensio, qua continentur omnia genera,
seu omnes formae, quibus omnia effecta data sunt, quorum si‐
mulacra sceptici suis mentibus obiici, et quid reipsa sint ignorare
profitentur; est primum verum, quia comprehendit omnes, in
quibus etiam ultimae continentur; et, quia omnes comprehendit,
est infinitum, nullam enim excludit; et, quia omnes comprehendit,
prius corpore est, cuius sua caussa est, ac proinde spiritale
quid est. Quod est Deus, et quidem Deus, quem Christiani
profitemur: ad cuius veri normam vera humana metiri debemus;
nempe ea vera esse humana, quorum nosmet nobis elementa
fingamus, intra nos contineamus, in infinitum per postulata pro‐
ducamus; et, cum ea componimus, vera, quae componendo co‐
gnoscimus, faciamus; et ob haec omnia genus seu formam, qua
facimus, teneamus.
Vico AntNic 141