— 10 —
      Quae omnia exemplis illustrabo. Ex auditu tantum scio meum
natalem diem, et quod tales parentes habui, et similia; de quibus
nunquam dubitavi. Per experientiam vagam scio me moriturum:
hoc enim ideo affirmo, quia vidi alios mei similes obiisse
mortem, quamvis neque omnes per idem temporis spatium vixerint,
neque ex eodem morbo obierint. Deinde per experientiam
vagam etiam scio, quod oleum sit aptum alimentum ad nutriendam
— 11 —
flammam, quodque aqua ad eam extinguendam apta sit; scio
etiam, quod canis sit animal latrans, et homo animal rationale,
et sic fere omnia novi, quae ad usum vitae faciunt. Ex alia vero re
hoc modo concludimus: postquam clare percipimus, nos tale
corpus sentire, et nullum aliud, inde, inquam, clare concludimus
animam unitam g esse corpori, quae unio est causa talis sensationis;
sed h quaenam sit illa sensatio, et unio, non absolute inde
possumus intelligere.
      Vel postquam novi naturam visus, et simul, eum habere talem
proprietatem, ut unam, eandemque rem ad magnam distantiam
minorem videamus, quam si eam cominus intueamur, inde concludimus
Solem majorem esse, quam apparet, et alia his similia.
Spinoza TIE 10-11