— 140 —

dum quaerunt quomodo mens humana in corpus, corpus in mentem
agat, cum tangere et tangi non possint nisi corporibus corpora.
A quibus difficultatibus adacti ad occultam Dei legem tamquam
ad machinam confugiunt, quod nervi mentem excitent, cum
ab obiectis externis moventur; et mens intendat nervos, quando
ei agere collibitum sit. Itaque fingunt mentem humanam tam‐
quam araneum, ita in conario, ut ille in suae telae centro quie‐
scere; et ubi quodvis telae filum alicunde motum sit, araneus
id sentiat: cum autem araneus, immota tela, tempestatem prae‐
sentiscit, omnia suae telae fila commoveat. Atque haec occulta
lex ab iis memoratur, quia ignoratur genus, quo cogitatio fiat, ac
proinde se obfirmabit scepticus cogitandi scientiam non habere.       Sed dogmaticus replicaverit scepticum ex conscientia cogi‐
tandi scientiam entis acquirere; cum ex conscientia cogitandi
inconcussa certitudo entis nascatur. Nec quis certus omnino esse
potest quod sit, nisi esse suum ex re conficiat, de qua dubitare
non possit. Itaque scepticus non est certus se esse, quia id a
re omnino indubia non colligit. Verum ad haec scepticus negabit
ex conscientia cogitandi scientiam entis acquiri. Nam scire
is contendit esse nosse caussas, ex quibus res nascatur: at ego,
qui cogito, mens sum et corpus: et, si cogitatio esset caussa
quod sim, cogitatio esset caussa corporis. Atqui sunt corpora,
quae non cogitant. Quin, quia corpore et mente consto, ea propter
cogito; ita ut corpus et mens unita sint cogitationis caussa: nam,
si ego solum corpus essem, non cogitarem; sin sola mens, in‐
telligerem. Enimvero cogitare non est caussa quod sim mens,
sed signum; atqui techmerium caussa non est; techmeriorum
enim certitudinem cordatus scepticus non negaverit, caussarum
vero negaverit.
Vico AntNic 140