— 139 —

non aliter ac apud Ciceronem in Academicis Stoicus, ut id ipsum
probet, ad machinam confugit, et utitur somnio divinitus misso.
Sed nullo sane pacto quis potest non esse conscius quod cogitet,
et ex cogitandi conscientia colligere certo, quod sit. Quare
primum verum aperit id esse Renatus: «Cogito: ergo sum». Et
vero Plautinus Sosia non aliter, ac a genio fallaci Carthesii, aut
a somnio divinitus immisso Stoici, a Mercurio, qui ipsius ima‐
ginem sumpserat, in dubium de se ipso adductus, an sit, ad idem
instar meditabundus huic primo vero acquiescit.
      Certe edepol, quom illum contemplo, et formam agnosco meam,
quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis similis est mei.
Itidem habet petasum ac vestitum: tam consimile’st atque ego:
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum, dens, labra,
malae, mentum, barba, collum: totus, quid verbis opu’st?
Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius.
Sed quom cogito, equidem certo sum ac semper fui.
      Sed scepticus non dubitat se cogitare; quin profitetur ita certum
esse, quod sibi videre videatur, et tam obfirmate, ut id vel cavillis
calumniisque propugnet: nec dubitat se esse; quin curat sibi bene
esse per assensus suspensionem; ne praeterquam quas ipsae res
habent molestias, addat illas opinionis. Sed certitudinem, quod
cogitet, conscientiam contendit esse, non scientiam, et vulgarem
cognitionem, quae in indoctum quemvis cadat, ut Sosiam; non
rarum verum et exquisitum, quod tanta maximi philosophi me‐
ditatione egeat ut inveniatur. Scire enim est tenere genus seu
formam, quo res fiat: conscientia autem est eorum, quorum
genus seu formam demonstrare non possumus: ita ut passim
in vita agenda de rebus, quarum nullum nobis edere signum
vel argumentum datur, conscientiam testem demus. At, quam‐
quam conscius sit scepticus se cogitare, ignorat tamen cogita‐
tionis caussas, sive quo pacto cogitatio fiat; idque adeo nunc
se ignorare profiteretur, cum in nostra religione animum hu‐
manum omni corpulentia purum quid esse profiteamur.       Unde sentes illi illaeque spinae, in quas offendunt, et quibus
mutuo compunguntur subtilissimi nostrae tempestatis metaphysici,
Vico AntNic 139